monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.258 v > csg68.369 > sectio 129 > csg48.100 > sectio > sectio 132 > sectio 143 > sectio 514 > ad Philippenses, 2 > sectio 14 > sectio 16 > csg48.391 > bnf9389.326 > sectio 7 > sectio 43 > sectio 20 > sectio > sectio 26 > sectio 19 > 27 > sectio 56 > sectio 20 > csg51.139 > csg98.182 > sectio 28 > sectio 13 > sectio 17 > sectio 17 > bnf10439.256 v > sectio 25 > csg75.447 > Petri I, 3 > sectio 33 > sectio 7 > sectio 9 > sectio 542 > sectio 18 > sectio 20 > sectio 7 > sectio 23 > sectio 32 > sectio 594 > 26 > sectio 31 > sectio 10 > Petri I, 3 > sectio 25 > uwbM.p.th.f.68.250 > sectio 25 > csg46.157 > bnf9389.267 > bsbClm6436.42 > bsbClm6224.163 > sectio 3 > sectio 19 > sectio 4 > csg68.363 > sectio 12 > sectio 11 > sectio 16 > sectio 16 > bsbClm6224.131 > sectio 18 > sectio 8 > sectio 18 > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 5, 42
Ergo nec in tempore, nec in loco Sapientia est, unde et tempus esse significat. Sed quomodo in tempore, quae in principio erat? quomodo in loco, quae apud Deum erat? Unigenitus Filius si quaeritur, in sinu Patris evangelico spiritu reperitur. Numquid sinum Patris locum putatis? Et quaeritis quomodo nata sit, cum dicat propheticus vir: Nescit homo viam eius ? Et secundum homines ortum eius aestimatis, cum Iob dicat quod inter homines non sit inventa? Et mortem tribuitis Sapientiae, de qua abyssus dicit: Non est in me; et mare dicit: Non est mecum (Ibid., 14)? Non dicit coelum, Non est in me, sed abyssus dicit, Non est in me. Non enim abysso, sed Patri dixit: In manus tuas commendo spiritum meum . Ipsa anima etsi fuit in abysso, iam non est; quia scriptum est: Quoniam non relinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem .